Quod si cui non videtur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exponat Latinum, - plus aliquid dicam - eumdem in sua lingua prosae verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum vix loquentem. Haec cum Graeca legimus, aliud quiddam sonant cum Latine, penitus non haerent. Inde adeo venit, ut sacrae litterae minus comptae, et dure sonantes videantur, quod diserti homines interpretatas eas de Hebraeo nescientes, dum superficiem, non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescant, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inveniant.ĭenique quid Psalterio canorius, quod in morem nostri Flacci 4, et Graeci Pindari, nunc iambo currit, nunc alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur? Quid Deuteronomii et Isaiae Cantico pulchrius? quid Salomone gravius? quid perfectius Job? Quae omnia hexametris et pentametris versibus, ut Josephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt. Quinta autem et sexta et septima editio 3, licet quibus censeantur auctoribus, ignoretur: tamen itaprobabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus meruerint. Itaque, mi Vincenti charissime, et tu Galliene, pars animae meae, obsecro, ut quicquid hoc tumultuarii operis est, amicorum, non judicum animo relegatis: praesertim cum et notario, ut scitis, volocissime dictaverim, et difficultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta 2 testentur, quae a LXX Interpretibus edita, non eumdem saporem in Graeco sermone custodiunt. Quam ob rem Aquila et Symmachus et Theodotion incitati, diversum paene opus in eodem opere prodiderunt: alio nitente verbum de verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepante. Si ad verbum interpretor, absurde resonat si ob necessitatem aliquid in ordine, in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse. Accedunt hyperbatorum 1 anfractus,dissimilitudines casuum, varietates figurarum ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quod id efferam, et dum quaero implere sententiam, longo ambitu vix brevis viae spatia consumo. in quo opere ita saepe aureum illud flumen eloquentiae scabris quibusdam et turbulentis obicibus retardatur, ut qui interpretata nesciunt, a Cicerone dicta non credant.ĭifficile est enim, alienas lineas insequentem non alicubi excidere arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conservent. unde et noster Tullius Platonis integros libros ad verbum interpretatus est: et cum Aratum jam Romanum hexametris versibus edidisset, in Xenophontis Oeconomico lusit. Vetus iste disertorum mos fuit, ut exercendi ingenii causa Graecos libros Latino sermone absolverent, et, quod plus in se difficultatis habet, poemata illustrium virorum, addita metri necessitate, transferrent. Hieronymi Praefatio Eusebii praefatioĮusebius Hieronymus Vincentio et Gallieno suis salutem.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |